Psalms 39

CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et caeteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos. ID. Tenebrae iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiae, etc., contra lutum. HIER. In vero et in gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes. HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri. ID. Quod est salvator. Quasi: etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebraeol saepe duplicantur hoc modo genitivi: vel, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. CASS. Idola, quae fallunt a veritate: vel, insaniae, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Haec falsa, sed opera tua mirabilia, coelum, terra, elidit superstitiones. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in saeculo, id est, fructibus saeculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniae, irae et rixae, etc. AUG. Nulli auctores artium. Hic Christus in capite et membris. Haec sunt mira Dei, hae cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, laetitia sperantium. Primo, rudes et incompositi praeparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. ut ait Apostolus ad Hebraeos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Quod supra ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duae dictiones pro peccato. CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est praefinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiae hominibus. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. AUG. Amor et timor perducunt me ad te. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur. CASS. Trinitatem personarum; singulariter unitatem essentiae signat. AUG. ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. CASS. Respectus ejus nostrum est auxilium. . AUG. Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis dixit: de secundis: CASS. Haec est eorum exsultatio: haec enim professio in aeternum gaudentes efficit Christianos. CASS. Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam praedictae laetitiae sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit. AUG. etc., usque ad qui jam quaesita nutriunt.
Copyright information for VulgGlossa